BESTIARII

BESTIARII
BESTIARII
apud Romanos dicti sunt, qui ad bestias damuati, cum illis pro vita decertare cogebantur. Dicuntur autem Bestiae proprie, quae naturâ ferae sunt, veluti ursi, leones, pantherae, l. 1. §. in bestiis ff. Si quadr. paup. fec. dic. Mentionem ludi huius Bestiarii facit Seneca Ep. 70. Item Isidor. Etymolog. l. 18. c. 52. Ludus gladiatorius inde dictus, quod in eo iuvenes armorum usum condiscant, et modo inter se, aut gladiis aut pugnis certantes, modo contra bestias incedentes, subeant ferale discrimen. Sic Clem. Alexandrinus de Constitut. Apostol. l. 1. Εἰ τὶς Χριςτιανὸς κατεκρίθη ὑπὸ ἀςεβῶν, εἰς λοῦδον, ἢ ςθηρία ἢ μέταλλον, Si quis Christianus condemnatus est ab impiis in ludum, vel bestias, vel metallum, etc. Ea autem ratio Bestiarii ludi fuit, ut non sufficeret, unam alteramve feram stravisse, sed necesse esset cruentum hunc agonem toties subire, donec reus esset peremptus. Unde extra ordinem Androclo, cuius meminit A. Gellius l. 5. c. 14. vita concessa est, patetque hinc cum Bestiis pugnam duplicis generis fuisse; Unam quam sponte quidam mercede conducti, aut roboris experiendi gratiâ subibant, id quod hodicque in Imperio Mogolis M. frequentissimum, non aliâ compendiosiore ad summos honores ac dignitates viâ, uti habet Mandessovius Itiner. Indiae: Alteram ad quam scelerati homines ita
condemnati sunt, ut post unam licet alteramve victoriam nihilominus in continua essent mortis exspectatione, ut dictum. Et rarum admodum fuit, bestiam ab homine vinci, contra ab uno Leone Bestiariorum ducentos interemptos legimus: Praeclara aedilitas, unus leo, ducenti Bestiarii, Cicer. in Orat. pro Sest. e quibus verbis colligimus, eôdem ludô plures homines cum una bestia, sibi invicem succedendo, pugnavisse; e quibus cos, qui priores excepêre, Graeci ἐφέδρους vocârunt, teste Suidâ: Quo alludens Apostolus ἔχατον se seu ultinum, h. e. in ultimum locum servatum, appellat, 1. Corinth. c. 4. v. 9. ubi notanter quoque de Deo usurpat vocem ἀπέδειξεν, ostendit, quae vox proprie de spectaculorum talium cruentorum Editore usurpari solita fuit. Unde ostendere munus, Tullius: et proponere munus, Sueton. in Tito, c. 8. dixêre. Vide Lipsium Saturn. l. 2. c. 18. Hinc et ἐπιθανάτιον se ibidem dicit, quia certa mors ultimis imminebat plerumque. Matutinis enim horis inchoatâ cum bestiis pugnâ, οἱ ἔχατοι seu ultimi, usque ad metridiem servabantur, hine Meridiani dicti, apud Sueton. in Claudio c. 34. tum cum bestiis, sine ullis armis defensivis, solô euse armati, committebantur, sinistram manum vacuam habentes, quâ bestias inuncare et lacerare utcumque conabantur. Quae causa est, quod horum hominum pugnam, cum antemeridiana comparans, Quidquid ante pugnatum est, misericordiam, vocet Seneca Ep. 7. Celebris Ignatii Martyris Historia est, qui bestiis obiectus dentibus eotum conteri gloriae doxit, inquiens: Frumentum sum Christi, et per dentes bestiarum molor, ut mundus panis Dei inveniar, apud Irenaeum adv. Haer. l. 5. c. 28. et Euseb. Hist. Eccl. l. 3. c. 33. Vide Th. Godwyn. Antholog. Hist. Rom. l. 3. sect. c. 3. 8. Quod de Christianis et Ignatio in specic dictum, confirmatur exemplô Atrali, apud Euseb. Histor. l. 5. qui quamvis civis Romanus esset (quales alias Bestis non obiciebantur)
ad Bestias nihilominus damnatus est, quod usitatum hoc esset supplicium, quô in Christianos animadvertebatur, idque, ut videtur, ex L. Corn. de Sicariis. Obiciebatur enim praecipue Christianis infanticidium, eiusque degustatio. Poena autem legis Corn. erat, ut humiliores solerent vel bestüs obici, l. 3. §. 5. D. ad L. Corn. de Sicar. Censebantur antem inter humuliores Christiani; adde etiam famosos, quos severius, quam integrae samae homines punierunt, l. 28. §. 16. D. de Poen. Unde nil mirum, si Christiani, quamquam cives Romani, Bestiis obicerentur. Coeterum, si qui, cum eximii essent roboris, aut maximi in arte sua nominis, ad bestias damnati fuerant, super iis consulebatur Princeps, an veller huiusmodi Bestiarios ex provincia in urbem transduci, qui Populo Rom. in ludis exhibeantur. quo pertinet lex 31. D. de Poen. Ad bestias damnatos favore Populi Praeses dimittere non debet. Sed si eius roboris, vel artisicii sint, ut digne populo Romano exhiberi possint, Principem consulere debet. Atque secundum haec factum putat Petitus, ut Ignatius in Urbem sit traductus, vide eum Commentar. in LL. Attic. l. 11. tit. 4. Non vero obiectabantur Bestiis, nisi cum venationes darentur: alias enim non licebat. Hinc quum Polycarpum ad leonem postularent, negavit Proconsul id fiere posse, quia venationes peractae essent. Ε᾿πειδὰν ἐπεπληρώκει τὰ κυνηγέςια. Itaque vivus concrematus est, apud Euseb. Histor. Eccl. l. 4. c. 15. Imo, ut Maturus, Sauctus, Blandina et Attalus bestiis possent obici, studiô venationes daras fuisse, scribunt Lugdunenses et Viennenses, apud eund. Sed non solum Bestiis ad supplicium obiecti Christiani, verum et ad terrorem; unde ἐλκυθμους τῶ ςθηρίων inter ea legimus, quibus olim constantia eorum tentari solita est. Iidem de praefatis Martyribus: ὑπέφερον πάλιν τὰς διεξόδους τῶ μαςτίγων τὰς ἐκεῖςε εἰθισμένας, καὶ τοὺς ἀπὸ τῶ ςθηρίων ἑλκυθμοὺς. Et paulo post, καὶ μετὰ τὰς μάςτιγας, μετὰ τὰ ςθηρία, μετὰ τὸ τήγανον, τοὔχατον εἰςγύργα1ον βληθεῖςα ταύρῳ παρεβλήθη. Ubi μετὰ τὰ ςθηρία, idem est quod μετὰ τοὺς ἀπὸ ςθηρίων ἑλκυθμούς. Nempe solebant sactuos Dei martyres bestiis quandoque admordendos distrahendosque dare, ut vel hâc ratione illos territos ad fidem negandam conrpellerent. Quod si huic tentationi non cedererent, tandem neci dabantur. Quare hôc ordine passiones illorum recenset Arnobius adv. Gent. l. 1. Vos ipsi cum libido incesserit saeva, exuitis nos bonis, exterminatis patriis finibus ----- torquetis, dilaceratis, exuritis, et ad extremum nos feris et belluarum laniatibus obiectatis. Ubi voce dilaceratis, non tantum flagella et ungulas, sed et τῶ ςθηρίων ἑλκυθμοὺς comprehendendos esse docet Desid. Heraldus, quem vide, ut et infra, voce Feris, it. Pancarpum, Postica, Venatorius ludus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Bestiarĭi — (röm. Ant.), die Gladiatoren, welche in den Thierkämpfen kämpften, s.u. Gladiatoren …   Pierer's Universal-Lexikon

  • bestiarii — BESTIÁRII s. n. pl. culegeri medievale de fabule sau de povestiri alegorice despre animale. (< fr. bestiaire, lat. bestiarium) Trimis de raduborza, 15.09.2007. Sursa: MDN …   Dicționar Român

  • Bestiarii — Among Ancient Romans, bestiarii were those who went into combat with beasts, or were exposed to them. It is conventional Public domain sources: * [http://digicoll.library.wisc.edu/cgi bin/HistSciTech/HistSciTech idx?type=turn… …   Wikipedia

  • БЕСТИАРИИ —    • Bestiarii,          все те, которые на публичных травлях (venatio) или в виде казни были отдаваемы на съедение диким зверям без всякого вооружения или же вооруженными и за условную плату (auctoramentum) боролись со зверями в цирке. Оружие их …   Реальный словарь классических древностей

  • List of Roman gladiator types — This is a list of the different types of gladiator in ancient Rome. IntroductionSome of the first gladiators had been prisoners of war, and so some of the first types of gladiators, Gauls , Samnites , and Thraces (Thracians) used their native… …   Wikipedia

  • Gladiator — For other uses, see Gladiator (disambiguation). Part of the Zliten mosaic from Libya (Leptis Magna), about 2nd century CE. It shows (left to right) a thraex fighting a murmillo, a hoplomachus standing with another murmillo (who is signaling his… …   Wikipedia

  • ГЛАДИАТОРЫ —    • Gladiatōres.          Гладиаторские игры первоначально у этрусков были погребальными играми, заменившими собой человеческие жертвы в память умершего (Tertull. despect. 5, 6); но у римлян это значение вскоре исчезло перед удовольствием,… …   Реальный словарь классических древностей

  • Venatio — Medallón de bronce con la figura de un hombre luchando contra un animal salvaje (venatio). Venatio, en la Antigua Roma, es el nombre que recibían los espectáculos que se celebraban en el circo o en el anfiteatro y en el que intervenían animales… …   Wikipedia Español

  • Venatio — over 9,000 animals were killed.Not all the animals were ferocious, though most were. Animals that appeared in the venatio included lions, elephants, bears, deer, wild goats, dogs, and camels. Some of these animals were trained and, instead of… …   Wikipedia

  • European Lion — Taxobox name = European Lion status = EX regnum = Animalia phylum = Chordata classis = Mammalia ordo = Carnivora familia = Felidae genus = Panthera species = P. leo subspecies = P. l. europaea synonyms= P. leo tartarica (Serbia) trinomial =… …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”